33 Divisio 1346 per 4

Item si voluerit quis dividere 1346 per 4, ponat 4 sub 6 et dividat 13 per 4, cum non possit dividere 1 quod est in ultimo gradu numeri: exibunt 3 et remanet 1. Ponat 3 sub 3 et remanens 1 ponat super eadem62 3 et copulet63 ipsum64 1 cum 4 que antecedunt 3 in numero: erunt 14.
12\(\phantom{6}\)
1346
4
\({1 \over 2}\) 336
65 Sumat66 quartam de 14 que est 3 et remanent 2: 34 ponat 3 inferius sub 4 et remanentia 2 superius, quibus copulatis cum 6 faciunt 26 que dividat per 4; exibunt 6 et remanent 2: ponat 6 sub 6 et remanentia67 2 ponat super virgulam de 4 ex parte servata68, que notant duas quartas unius integri, que equales sunt medietati unius integri, et ante ipsas69 ponat numerum exeuntem ex divisione, scilicet 336, et sic habebuntur \({1 \over 2}\) 336 pro quesita divisione.

35 Verbi gratia: divisimus primum 13 per 4, que 13 terminantur in tertio gradu. Quare ipsa esse centenaria70 cognoscimus, cum tertius gradus sit centenariorum. Divisis ergo tredecim centenariis per 4, veniunt centenaria tria et remanet unum centenarium indivisibile. Quare posuimus 3 in tertio gradu, scilicet in loco centenariorum, et 1 quod fuit superfluum posuimus71 super 372 et est73 denotans centum; et copulavimus ipsum 1 cum 4, fecerunt 14, que terminantur in secundo gradu, scilicet in loco decenarum. 36 Quare denotant decenas 14, quas divisimus per 4; venerunt tres decene et due decene remanserunt indivisibiles; quare posuimus 3 sub 4 et 2 super 4, in loco videlicet decenarum, et74 copulavimus ipsa 2 cum 6 primi gradus. Ex quorum copulatione habuimus 26 unitates75, cum ipsa copulatio terminet in primo gradu; et divisimus ipsas 26 unitates per 4, et venerunt unitates 6, et remanserunt 2. Quare posuimus 6 in loco unitatum, et duo posuimus super virgam de 4; et sic intelligatur de reliquis similibus divisionibus.

  • 62ponat super eadem:   super eadem ponat R
  • 63copulet:   copulat S
  • 64ipsum:   om. S
  • 65
    12\(\phantom{6}\) (12\(\phantom{6}\):   om. S2)
    1346
    4
    \({1 \over 2}\) (\({1 \over 2}\):   \({1 \over 2}\) \({2 \over 4}\) R) 336
    (12\(\phantom{6}\):   om. S2) (\({1 \over 2}\):   \({1 \over 2}\) \({2 \over 4}\) R) :   om. α F S    add. S2    ad hanc rationem accommodavit A2    novam descriptionem add. A3   ④ praeposuerunt R A3
  • 66Sumat:   Sumat ergo S
  • 67remanentia:   remanent α
  • 68servata:   servatis R
  • 69ipsas:   ipsam R
  • 70esse centenaria:   centenaria esse S
  • 71posuimus:   om. R
  • 723:   6 α F S
  • 73et est:   etiam R
  • 74et:   om. R
  • 75habuimus 26 unitates:   26 unitates fiunt S

Liber Abbaci

Instrumenta

Capitulum quintum

Indice