53 Incipiunt divisiones numerorum153 per numeros154 incompositos secundi gradus

Numerorum quidam sunt incompositi, et sunt illi qui in arismetrica et in
Tabula numerorum hasam
11 37 67
13 41 71
17 43 73
19 47 79
23 53 83
29 59 89
31 61 97
155 geometria primi appellantur, ideo quia a nullis numeris minoribus existentibus ipsis preter quam ab unitate metiuntur vel numerantur156. Arabes157 ipsos hasam appellant, Greci coris canonon158, nos autem sine regulis eos appellamus; ex quibus illi qui sunt infra centum in quadam tabula in sequentibus describuntur. Alios vero primos qui sunt ultra centum per regulam invenire docebo. 54 Reliqui vero compositi159, vel160 epipedi161, idest superficiales, a peritissimo162 geometra Euclide163 appellantur, ideo quia componuntur ex multiplicatione aliquorum numerorum, ut 12 que componuntur ex multiplicatione binarii in 6, vel ternarii in 4. Nos autem ipsos regulares numeros appellamus. Et cum dividendi doctrina per primos et compositos non sit eadem, in primis, scilicet per eos qui sunt sine regulis infra centum164, quoslibet numeros ipsis165 maiores existentes dividere ostendamus.

55 Cum autem quemlibet numerum per aliquem prescriptorum numerorum166 qui sit sine regula167 quis dividere voluerit, describat numerum in tabula et sub ipso ponat ipsum primum numerum per quem dividere voluerit, collocans siquidem similem gradum sub simili, et videat si due ultime168 numeri dividendi figure maiorem numerum faciant169 vel equalem vel minorem ipso primo numero per quem170 numerus dividetur171. 56 Et si maiorem vel equalem numerum fecerint, incipiendus est ultimus gradus exeuntis numeri sub sequenti ultimo gradu dividendi numeri, hoc est sub penultima, et ponat ibidem arbitrio172 talem figuram, que multiplicata per ipsum primum numerum vel divisorem173 faciat numerum duarum figurarum ultimarum174 predictarum vel fere. 57 Et tunc multiplicabis ipsam per ultimam figuram ipsius primi numeri, scilicet divisoris, et exeuntem175 summam de ultima figura extrahat. Et si aliquid superhabundaverit, describat habundantiam super ipsam figuram. Et multiplicet eandem positam figuram per primam eiusdem primi numeri, scilicet divisoris, et multiplicationem de copulatione dicte superhabundantie et penultime figure extrahat, et residuum si fuerit numerus duarum figurarum, hoc est quod sit amplius de 10, ponat primum gradum ipsius numeri super penultimam figuram et ultimum super ultimam. 58 Si autem primi gradus ipsum superfluum extiterit, scilicet minus 10, ponat figuram ipsius super penultimam et copulet ipsum superfluum cum tertia figura ab ultima. Et sub ipsa tertia figura ponat arbitrio talem figuram, que multiplicata per eundem divisorem faciat numerum dicte copulationis vel fere; quod arbitrium qualiter ex arte habeatur, in sequentibus divisionibus secundum differentiam ipsorum ostendere procurabo. Et tunc multiplicet ipsam positam figuram sub tertia per ultimam divisoris et summam extrahat, si possibile fuerit, ex ultimo gradu dicti superhabundantis et coniuncti numeri. 59 Sin autem extrahet176 eam de copulatione ultime et sequentis, et superfluum ponat super eundem gradum. Et multiplicet iterum ipsam per primam divisoris et summam extrahat de remanenti numero et superfluum ponat desuper. Et sic semper copulando superflua cum figuris per gradus sequentes177 et sub ipsis gradibus figuras ponendo arbitrio et secundum prescriptum ordinem multiplicando usque quo ad finem numeri devenerit, procedere studeat. 60 Verum cum sepe contigerit quod de copulatione superflui et antecedentis figure numerus divisor extrahi non poterit, tunc scribendum erit zephyrum sub178 eadem antecedente179 figura, et copulabit eis180, scilicet antecedenti181 et superfluo, aliam antecedentem182 figuram, et sub ipsa ponat illam figuram que multiplicata per divisorem numerum faciat numerum illarum dictarum trium figurarum, scilicet ipsarum que exibunt ex copulatione superhabundantis figure et duarum antecedentium183 figurarum. 61 Unde si due ultime figure dividendi numeri minorem numerum divisore, ut prediximus, fecerint, incipiendus erit ultimus gradus exeuntis numeri sub tertia figura ab ultima; et ita quoslibet numeros per predictos numeros primos184 dividere poterit. Et ut intelligibilius que dicta sunt intelligantur, ea cum numeris ostendantur.

  • 153numerorum:   om. R
  • 154per numeros:   om. α
  • 155
    Tabula numerorum hasam
    11 37 67
    13 41 71
    17 43 73
    19 47 79
    23 53 83
    29 59 89
    31 61 97
    :   om. A G R S
  • 156metiuntur vel numerantur:   numerantur vel metiuntur R   numeratur vel metitur V   vel numeratur metiuntur A G
  • 157Arabes:   enim post Arabes supra lineam S
  • 158Greci coris canonon (canon ω):   om. S
  • 159compositi ~ superficiales:   vel epipedi idest superficiales compositi S   vel epipedi compositi idest superficiales α
  • 160vel:   om. S
  • 161epipedi:   opipedi ex opipendi A   opipendi G   opipedi V
  • 162a peritissimo:   apertissimo F R
  • 163Euclide:   uelide G   uclide V    corr. V2   valide A
  • 164sine regulis infra (in G   etiam A   vel V   que add. supra lineam V2) centum:   infra centum sine regulis R
  • 165ipsis:   ipsos R
  • 166numerorum:   om. F
  • 167qui sit sine regula:   hasam, scilicet primum in rasura S
  • 168ultime:   ultimi S
  • 169faciant:   facient F
  • 170quem:   quam F
  • 171dividetur:   dividitur R S
  • 172arbitrio:   om. S
  • 173primum numerum vel divisorem:   primum numerum S   divisorem numerum F   numerum vel divisorem α R
  • 174ultimarum:   om. R
  • 175exeuntem:   ex sequentem α
  • 176extrahet:   extrahat R
  • 177sequentes:   vel ( supra lineam F) sequentes α F
  • 178sub:   super S
  • 179antecedente:   antecedente vel sequente S
  • 180eis:   eos F    corr. F2
  • 181antecedenti:   antecedenti vel sequenti α F S   sequenti antecedenti R
  • 182antecedentem:   vel sequentem antecedentem F   antecedentem vel sequentem α S
  • 183antecedentium:   antecedentium vel sequentium A F G S   sequentium antecedentium R
  • 184numeros primos:   numeros post primos supra lineam F

Liber Abbaci

Instrumenta

Capitulum quintum

Indice