62
Divisio de 18456 per 17
Si quis voluerit dividere 18456 per 17, describat 17 sub 56 de 18456, et accipiat

|
descriptio prima |
1\(\phantom{456}\) |
18456 |
17 |
1 |
|
|
185 \({1 \over 17}\) de 18, que sunt ultime due figure dividendi numeri, que est 1 et remanet
186 1, et
187 ponet
188 1 sub 8 de ipsis 18, et remanens 1 ponat super 8, ut in prima descriptione ostenditur
189.
63
Et copulet ipsum 1 cum antecedente figura, scilicet cum 4: facient 14, que 14
190 cum minus sint divisore numero, scilicet de 17, ponet
191 0 sub ipsis 4, scilicet ante positum 1 sub 8, et copulabis ipsa 14 cum antecedente figura, scilicet cum 5: facient 145; ponet
192 itaque sub dictis
193 5 talem figuram arbitrio, que per 17 multiplicata faciat fere dicta
194 145. Nam ut
195 ipsum arbitrium ex arte habeatur
196, videatur de divisore numero, scilicet de 17, cui decenario numero propinquior est. Est enim propinquior 20; dividat ergo dicta 145 per 20, quod sic fit:
64
de 20 relinquat

|
secunda |
6 |
149 |
18456 |
17 |
108\(\phantom{6}\) |
|
|
197 primam figuram, scilicet zephyrum: remanebunt 2 de ipsis 20; et relinquat iterum primam figuram de 145, scilicet 5: remanebunt 14, que dividat per dicta 2; exibunt 7, et talis
198 debet esse figura
199 quam debet ponere sub 5, vel 1 amplius, scilicet 8; et hoc contingit
200 quia 17 minus sunt de 20, unde maior pars est \({1 \over 17}\) de 145 quam \({1 \over 20}\).
65
Ponat itaque 8 sub 5 de 145, quia hic ita
201 oportet, et multiplicet ipsa 8 per 17 et extrahat
202 multiplicationem ipsorum de 145, quod sic fit: multiplicabis itaque 8 per ultimam figuram de 17, scilicet per unum; erunt 8, que extrahat de 14: remanebunt 6, que ponat super 4 de 14 et copulet ipsa 6 cum antecedente 5; facient 65, de quibus extrahat multiplicationem eorundem 8 in aliam figuram de 17, scilicet in 7, que multiplicatio est
203 56; remanent 9 et tot remanent
204 de 145 extracta inde multiplicatione de 8 in 17, ut in secunda descriptione ostenditur.
66
Ponat itaque 9 super 5
205 et copulet ipsa cum antecedente figura, scilicet cum 6: facient 96, que restant dividenda per 17
206. Et ponat sub 6 iterum talem figuram que multiplicata per 17 faciat
207 propius quam poterit de 96.

|
descriptio ultima |
64 |
149 |
18456 |
17 |
1085 |
\({11 \over 17} 1085\phantom{5}\) |
|
|
208 Unde ut sciat
209 qualis sit illa figura, relinquat 6 de 96 et remanentia 9 dividat per 2 sicut antea fecimus de 14: exibunt \({1 \over 2}\) 4.
67
Quare ponat 5, hoc est amplius de \({1 \over 2}\) 4, sub 6, hoc est in primo gradu exeuntis numeri, et multiplicabis ipsa 5 per 1 de 17, scilicet per ultimam figuram ipsorum: facient 5, que extrahat de 9 que posita sunt super 5; remanent 4, que ponat super ipsis 9 et copulabis ipsa 4 cum antecedentibus 6, scilicet cum quibus antea copulavimus 9: facient 46, de quibus extrahet multiplicationem de eisdem
210 5 in 7, hoc est 35; remanebunt 11
211, que ponat super 17 ex parte servatis sub virga
212, et exeuntem numerum, scilicet 1085, ponet
213 ante ipsam; et sic habebis \({11 \over 17}\) 1085 pro quesita divisione, ut in hac ultima descriptione ostenditur.
68
Rursus si eadem 18456 per 19 dividere voluerit, describat 19 sub 56 de 18456. Et ponet
214 sub 4 de 184 talem figuram que multiplicata in 19 faciat fere ipsa 184, que qualis sit eodem modo quo de 17 diximus cognoscitur, hoc est quod relinquat 4 de ipsis 184: remanent 18 que dividat per 2; exibunt 9, et talis debet esse figura ponenda, 9 scilicet
215.
69

|
descriptio prima |
1 |
93 |
18456 |
19 |
9\(\phantom{19}\) |
|
|
216 Quare ponat 9 sub 4, scilicet sub tertio gradu, et multiplicet 9 per 1 de 19: erunt 9, que extrahat de 18; remanent
217 9, que ponat super 8 et copulet ipsa 9 cum 4: facient 94, de quibus extrahat multiplicationem de eisdem 9 in 9 de 19, que est 81; remanent 13.
70
Ponet
218 ipsa 13 super 94, scilicet 1 super 9 et 3 super 4, ut in prima descriptione ostenditur, et copulabit 13 cum antecedente figura, scilicet cum 5: erunt 135. Et ponet sub 5 talem figuram que multiplicata per 19 faciat 135 vel fere; eritque 7, quia si relinquantur
219 5 de 135 remanebunt 13, que si per 2 diviserit exibunt
220 6 et
221 amplius. Unde ponet 7 sub 5 et multiplicabit 7 per 1 de 19: erunt 7, que extrahet
222 de 13; remanent 6, que ponat super 3 de 13 et copulabit 6 cum 5: facient 65, de quibus extrahet
223 multiplicationem de 7 in 9, scilicet 63; remanebunt 2, que pones
224 super 5, ut in secunda descriptione ostenditur.

|
secunda |
16\(\phantom{56}\) |
932\(\phantom{6}\) |
18456 |
19 |
97\(\phantom{9}\) |
|
|
225 71

|
ultima |
16\(\phantom{56}\) |
932\(\phantom{6}\) |
18456 |
19 |
971 |
\({7 \over 19}\) 971 |
|
|
226 Et copulabit 2 cum antecedente figura, scilicet cum 6 que sunt in primo gradu: facient 26, que dividat
227 per 19, ut ita dicamus: exibit 1 et remanent 7. Ponet
228 1 in primo gradu exeuntis numeri, scilicet sub 6, et remanentia 7 ponat super virgulam de 19 que debent ex parte servari, et exeuntem numerum, scilicet 971, ponet
229 ante ipsam virgulam; et sic habebit pro quesita divisione \({7 \over 19}\)
230 971, ut in hac ultima descriptione ostenditur.
72
Demonstrata quidem materia in habendo arbitrium in positione figurarum cum per 17 et per 19 numeros dividimus, nunc vero ostendemus qualiter habeatur arbitrium in ponendis figuris cum per reliquos hasam qui sunt infra centum
231 dividere voluerimus. Et hic est modus: quia sicut cum dividimus per 17 vel per 19 accipimus medietatem ex dividendis numeris prima figura relicta, et quandoque uno
232 amplius, ideo quia 17 et 19 minus sunt de 20, ut prediximus;
73
ita cum diviserimus per 23 accipiemus medietatem, vel quandoque uno minus
233, quia 23 plus sunt de 20. Et sic cum diviserimus per 29 debemus accipere tertiam
234 et quandoque uno plus
235, ideo quia 29 minus sunt
236 de 30, quibus propiora sunt quam aliis decenariis. Et cum diviserimus per 31, debemus accipere tertiam et quandoque uno minus. Et sic eodem modo cum diviserimus per 37 debemus accipere quartam et quandoque uno plus. Et cum per 41 vel per
237 43, debemus accipere quartam vel
238 quandoque minus.
74
Et cum diviserimus per 47 debemus accipere quintam et quandoque 1 plus. Et cum per 53, quintam et quandoque 1 minus. Et cum per 59, sextam
239 vel plus
240. Et cum per 61, sextam vel uno minus. Cum per 67, septimam vel uno plus. Cum per 71 vel per 73, septimam vel uno minus. Et cum per 79, debemus accipere octavam vel
241 plus. Et cum per 83, octavam vel minus
242. Et cum per 89, debemus accipere nonam vel plus
243. Et cum per 97 diviserimus, debemus accipere decimam dividendorum numerorum, una figura relicta, vel quandoque uno plus.
75
Unde cum quis diviserit quoslibet numeros per quemlibet prescriptorum numerorum et ignoraverit utrum debeat dare plus vel minus quam diximus, ponat ipsam partem que ei superius declaratur, et multiplicet ipsam partem per numerum divisorem; et si multiplicatio maior fuerit dividendi numeri, detur unum minus; et si minor
244 ultra quam debeat fit multiplicatio, detur unum plus; et sic poterit quemlibet numerum per predictos numeros dividere. Tamen nos
245 in quibusdam divisionibus hoc idem declarabimus.