92 Divisio de 780005 per 59

Si autem 780005 per 59 dividere voluerit, descriptis numeris, ponat 1 sub 8; ideo quia si298 relinquerimus 8 de 78 remanent 7, que si diviserimus per 6, propter hoc quod 59 sunt circa 60, exibit 1299 et amplius. Unde debemus ponere 1 sub 8, ut prediximus300. Quo posito multiplicet ipsum per 5: fiunt 5, que extrahat de301 7; remanent 2302, que ponat super 7 et multiplicet eundem 1 per 9303, et extrahat ipsam multiplicationem de 28: remanent 19, et deleat 2304 vel dampnet posita super305 7, et ponat dicta306 19 super 78. Et ponat 3 sub 0 prescripta ratione quarti307 gradus, et multiplicet ipsa per 5: erunt 15 que extrahat de 19, remanent 4. Deleat ipsa 19 et in loco novenarii ponat ipsa 4. 93 Et multiplicet eadem308 3 per 9 et extrahat de 40:
1
141
29322
59
13220
\({25 \over 59}\) 13220
309 remanent 13; deleat ipsa 4 et ponat ibi 1, et super 0 ponat 3. Post hec dividenda sunt 130 per 59, et danda 2 supradicta310 ratione pro ea divisione et sub zephyro tertii gradus ponenda sunt ipsa 2, que 2 in 59 multiplicata et de 130 extracta, remanent 12. Quod idem est si multiplicentur311 dicta 2 per 5 et extraherentur312 de 13, et multiplicarentur per 9 et extraherentur313 de 30. 94 Deleat itaque 13 et ponat 1 in loco ubi erant 3 de 13, et 2 ponat314 super 0 tertii gradus. Post hec ponat 2 sub 0 secundi gradus, et multiplicet ipsa per 59 et extrahat de 120; remanent 2 super 0, et deleat in animo suo 120 que superfuerant de preterita divisione, et quod delere figuras dicitur vel dampnare315 sufficit316 eas in animo317 deletas intelligere vel dampnatas318. Post319 hec copulet ipsa cum320 5 que sunt in primo gradu numeri: fiunt321 25, que cum sint minus322 59, ponat 0 sub 5 primi gradus et 25 super virgulam de 59 ex parte descripta, ut in hac descriptione manifeste designatur.

95 Ut323 que324 de divisionibus dicta sunt lucidius innitescant325, quendam numerum per 97 dividamus, sitque 5917200326. Positis327 97328 sub utroque zephyro, dividat numerum trium figurarum ultimarum numeri dividendi, scilicet 591, per 97, pro qua divisione eveniunt 6, ideo quia 97 propiora sunt 100 quam329 alio decenario numero. Unde debemus dividere 59, scilicet numerum duarum figurarum ultimarum, per 10, ex qua divisione proveniunt fere 6, scilicet decima minus; et cum 97 minus sint330 de 100, debemus accipere quandoque amplius decime331. 96 Unde contingunt 6: ponat ipsa 6 sub primo gradu
59\(\phantom{72}\)2\(\phantom{0}\)
5917200
97
61002
\({6 \over 97}\) 61002
332 numeri ipsarum trium figurarum, hoc est sub 1 quod est in quinto gradu totius numeri, et multiplicet ipsa 6 per 9 de 97: erunt 54, que extrahat de 59, scilicet ex numero duarum ultimarum figurarum; remanent333 5 que ponat super 9, et multiplicet eadem 6 per 7 de 97: erunt 42, que extrahat de 51, scilicet de copulatione 5 super positorum334 cum 1 antecedente335; remanent 9, que ponat super 1 et posita 5 vel dampnet vel deleat in corde. 97 Et predicta 9 que posita sunt super 1336 remanent ex divisione de 591 in 97; quibus 9337 copulatis cum figura antecedente in gradibus, scilicet cum 7 que sunt in quarto gradu numeri, faciunt 97, que dividat per 97, scilicet per divisorem: exibit 1. Ponat 1 sub 7 et multiplicet illud338 per 9 de 97: erunt339 9, pro quibus deleat 9 que superfuerant de 591 et multiplicet eundem 1 per 7; erunt 7, pro quibus relinquat 7 cum quibus 9 fuerant copulata, et cum nichil remaneat de ipsis 7 ad copulandum cum 2 antecedentibus340 sibi341 et ipsa 2 minus sint de 97, ponat 0 sub ipsis 2 et copulet ipsa 2 cum 0 ei antecedente342, et343 erunt 20. 98 Item cum ipsa 20 minus sint de 97, ponendum344 erit 0 sub dicto 0 cum 2 copulato345, scilicet sub ipso quod est in secundo gradu numeri346. Post hec copulet ipsa 20 cum 0 ei antecedenti, scilicet cum illo quod est in primo gradu: facient 200, que dividenda restant per 97, pro qua divisione ponenda sunt 2 sub 0 primi gradus prescripta ratione; et multiplicet ipsa per 9 et extrahat de 20 superius copulatis: remanent 2, que ponat super 0 secundi gradus et intelligat copulationem ipsorum347 cum 0 antecedente quod est in primo gradu, que sunt 20, de quibus extrahat multiplicationem eorundem 2 in 7: remanebunt 6, que ponat super virgulam de 97 ex parte descripta, et habebit pro quesita divisione \({6 \over 97}\) 61002.

99 Cum satis de divisione numerorum in numeris duarum figurarum qui sunt sine regulis, idest hasam, dictum esse videatur, nunc vero eorundem divisiones in eis que sunt compositi, idest cum regulis, ostendantur. Et quamvis per compositos numeros tanquam per primos omnes numeros dividere valeamus, tamen levius et subtilius in sequenti ostenditur doctrina, scilicet ut reperiantur ipsorum regule, scilicet numeri ex quibus componuntur, et348 ponantur349 sub quadam virgula, ut semper minores sequantur maiores versus sinistram, ut supra in hoc eodem capitulo edocetur. 100 Post hec dividat numerum quem voluit350 dividere per minorem ex componentibus divisorem, hoc est per minorem numerum vel figuram que fuerit sub virgula; et si aliquid superhabundaverit ponat ipsum super eandem figuram vel numerum, et exiens numerus ex divisione dividatur per antecedentem numerum vel figuram in virgula351, et superfluum si fuerit ponat super ipsum antecedentem numerum vel figuram. 101 Et sic semper per ordinem per antecedentes componentes numeros exeuntes ex divisione, donec ad finem ipsarum352 devenerit, dividere studeat; et superflua super eas ponendo353, et exeuntem numerum ex divisione ultime compositionis, idest ultimi numeri sub virgula existentis, ante ipsam ponere consuescat. Et sic habebit divisionem quorumlibet numerorum factam per quemlibet compositum numerum quorumlibet graduum.

102 Nam antequam hoc354 demostrationibus declaretur355, compositiones compositorum numerorum invenire, nec non et eos356 que sunt sine regulis cognoscere357, demonstrare duximus necessarium. Et cum numeri duarum figurarum qui sunt sine regulis in quadam tabula superius sint demonstrati, compositorum regule358 duarum similiter figurarum359 singulariter sub virgulis ostendantur; aliorum vero graduum compositiones per regulam reperire ostendemus.

  • 298si:   om. S
  • 2991:   spatio relicto om. S
  • 300prediximus:   diximus R
  • 301de:    bis R
  • 3022:   7 ( ex 2 G) α    corr. A2
  • 3039:   9 exibunt 9 R
  • 304et deleat 2 ~ 7:   deleatur vel dannet ipsa 7 et 8 R
  • 305super:   sunt α
  • 306dicta:   dicat F   ipsa R
  • 307quarti:   quam F
  • 308eadem:   ipsa R
  • 309
    1 (1:   11 S   om. α F)
    141 (141:   41 R   1432 F S)
    29322 (29322:   19322 R   291322 α   2913122 F)
    59
    13220 (13220:   om. R)
    \({25 \over 59}\) 13220
    (1:   11 S   om. α F) (141:   41 R   1432 F S) (29322:   19322 R   291322 α   2913122 F) (13220:   om. R) :   om. V
  • 310supradicta:   suprascripta α
  • 311multiplicentur:   multiplicetur α
  • 312extraherentur:   extraharentur S
  • 313extraherentur:   extraharentur S
  • 314ponat:   postea ponat R
  • 315dampnare:   dapnate α
  • 316sufficit:   sussint A G   suffint V   sunt sicut F   iussit R
  • 317in animo:   iam α   om. F R
  • 318intelligere vel dampnatas:   vel damnatas intelligere R
  • 319Post:   Ideo post α
  • 320cum:   om. R
  • 321fiunt:   fuerit A   fuerint G F   fuerunt V
  • 322minus:   minus de R
  • 323Ut:   Et ( in marg. S) ante Ut F S
  • 324que ~ sunt:   post lucidius R
  • 325innitescant:    ex in itescant V   initescant A G R   nitescant ex initescant S
  • 3265917200:    ex 597200 G V   597200 A
  • 327Positis:   positisque S2
  • 32897:    ex 7 V   7 A G
  • 329quam:   quam ab F
  • 330minus sint:   sint minus R
  • 331decime:    supra lineam add. et del. S
  • 332
    59\(\phantom{72}\)2\(\phantom{0}\) (2\(\phantom{0}\):   20 S   2 supra lineam ex 22 S   om. α F R)
    5917200
    97
    61002 (61002:   6 α F   om. R)
    \({6 \over 97}\) 61002 (\({6 \over 97}\) 61002:   5917700 suprascripsit A   5917200 suprascripsit F G)
    (2\(\phantom{0}\):   20 S   2 supra lineam ex 22 S   om. α F R) (61002:   6 α F   om. R) (\({6 \over 97}\) 61002:   5917700 suprascripsit A   5917200 suprascripsit F G) :   om. V
  • 333remanent:   remanet F
  • 334positorum:   positarum A F R V    ex positarum S
  • 335antecedente:   eius antecedente R
  • 3361:   om. R
  • 3379:   om. R S
  • 338illud:   1 R
  • 339erunt:   faciunt R
  • 340antecedentibus:   antecedentia α F    ex antecedentia S
  • 341sibi:   om. R
  • 342antecedente:   antecedentem F
  • 343et:   om. R
  • 344ponendum:   ponendus F
  • 345copulato Giusti   copulatis ω
  • 346numeri:   om. α
  • 347ipsorum:   ipsarum F    ex ipsarum S
  • 348et:   om. S    supra lineam S2
  • 349ponantur:   proponantur α
  • 350voluit:   om. F
  • 351virgula:   virgulam S
  • 352ipsarum:   ipsorum S   iparum R
  • 353ponendo:   ponenda F
  • 354hoc:   hec R
  • 355declaretur:   declarentur R
  • 356eos Giusti   eorum ω
  • 357cognoscere:   om. R
  • 358regule:   regulas S    corr. S2
  • 359similiter figurarum:   figurarum similiter R

Liber Abbaci

Instrumenta

Capitulum quintum

Indice