4 Incipit pars prima de multiplicatione numerorum integrorum cum uno rupto sub una virgula

Si volueris8 multiplicare 11 et dimidiam9 per 22 et tertiam, describe maiorem numerum sub minori, scilicet \({1 \over 3}\) 22 sub \({1 \over 2}\) 11, ut hic ostenditur. Deinde fac dimidias10 de \({1 \over 2}\) 11, ideo quia11 ruptus qui est cum 11 est medietas, quod sic fit: multiplicabis 11 per 2 que sunt sub virgula post ipsa 11 et desuper addes12 1 quod est super virgulam de 2: erunt medie 23. Vel duplica \({1 \over 2}\) 11: erunt 23. Describe13 23 super \({1 \over 2}\) 11, ut in descriptione ostenditur. 5 Eademque ratione multiplicabis 22 per
  23
  \({1 \over 2}\) 11
  67
  \({1 \over 3}\) 22
summa \({5 \over 6}\) 256
14 suam virgulam, hoc est per 3 que sunt sub virgula post 22: erunt tertie 66, cum quibus adde 1 quod est super 3: erunt tertie 67, que serva super \({1 \over 3}\) 22, et hoc fuit triplicare \({1 \over 3}\) 22. Et multiplicabis dimidias15 23 per tertias 67: erunt sexte 1541, quas16 divides per ruptos qui sunt sub virgulis amborum numerorum, scilicet per 2 et per 3. Que divisio sic fit: multiplica 2 per 3; erunt 6, in quibus divide 1541; exibunt integra \({5 \over 6}\) 256 pro quesita multiplicatione, ut in prescripta17 descriptione demostratur.

6 Nam querenti quare ex multiplicatione medietatum in tertias proveniant sexte, respondes: quia cum semel tertia accipitur, hoc est18 cum multiplicatur 119 per tertiam, provenit tertia. Quare cum multiplicatur medietas unius20 per tertiam, scilicet cum accipitur medietas tertie, sextam provenire necesse est. Et ideo ex multiplicatione medietatum in tertias proveniunt sexte. Rursus cum secundum alium intellectum multiplicavimus duplum de \({1 \over 2}\) 11, scilicet 23, per triplum de \({1 \over 3}\) 22, scilicet per 67, tunc habuisse sexcuplum summe multiplicationis eorum demonstrabo. 7 Ex multiplicatione quidem de \({1 \over 3}\) 22 in \({1 \over 2}\) 11 provenit summa quesita. Quare si multiplicatur \({1 \over 3}\) 2221 per duplum de \({1 \over 2}\) 11, hoc est per 23, provenit duplum quesite summe. Ergo si multiplicatur triplum de \({1 \over 3}\) 22, hoc est 67 per 23, scilicet per duplum de \({1 \over 2}\) 11, nimirum triplum dupli, hoc est sexcuplum summe quesite proveniet. Quare sexta pars summe multiplicationis eorum est summa quesita, quod oportebat ostendere.

8 Et scias quia ideo multiplicavimus 2 per 3 quando per 2 et per 3 dividere debebamus22, quia multiplicatio illorum non surgit ultra decenarium numerum; et sic debes facere de omnibus numeris quorum multiplicationes non ascendunt ultra decem. Verbi gratia: ut cum debueris dividere aliquem numerum per 2 et per 2, divides ipsum per 4, ideo quia bis 2 faciunt 4; 9 et si debueris ipsum numerum dividere per 2 et per 4, divides eum per 8; et si per 2 et per 5, divides eum per 10; et si per 3 et per 3, divides eum per 9. Et si per 3 et per 5 numerum aliquem dividere volueris, dividas eum per23 \({1~~0 \over 3~~5}\), ideo quia multiplicatio de 3 in 5 surgit in 15, qui numerus maior est de 10; unde melius est ut dividas per24 \({1~~0 \over 3~~5}\) quam per 15.

10 De eodem

Item si volueris multiplicare \({1 \over 2}\) 12 per \({3 \over 5}\) 23, describe questionem ut hic ostenditur, et25 multiplicabis 12 per 2 que sunt sub virgula et addes 1 quod est super ipsa 2: erunt medie 25. Item multiplicabis 2326 per 5 que sunt sub virgula et addes 3 que sunt super ipsa 5: erunt quinte 118. Multiplicabis ergo medias 25 per quintas 118: erunt medie quinte, scilicet decime 295027, quas28 divides per 2 et per 5 que sunt sub virgulis, hoc est per 10. 11 Vel debes 2950 dividere
  25
  \({1 \over 2}\) 12
  118
  \({3 \over 5}\) 23
summa \({0 \over 10}\) 295
29 per 10 quia ex duplo de \({1 \over 2}\) 12 in quincuplum de \({3 \over 5}\) 23, scilicet de 25 in 118, provenit decuplum multiplicationis de \({1 \over 2}\) 12 in \({3 \over 5}\) 23: exibunt integra 29530 et nichil aliud, ut superius in questione demonstratur. 12 Potes enim summam dicte multiplicationis aliter reperire, scilicet ut ante quam multiplices 25 per 118, divide 25 per 5 de virgula, cum per ipsa integraliter possint dividi: exibunt 5 que serva. 13 Et divide 118 per 2 que sunt sub virgula, cum eorum medietas sit integra31: exibunt 59, que multiplica per 5 servata, que32 fuerunt quinta pars de 25; erunt 295, que sunt summa dicte multiplicationis, ut superius repertum est. Et hec talis evitatio33 multum est consideranda, per quam evitatur labor multiplicandi et dividendi. Gravius enim est multiplicare 25 per 118 quam 5 per 59; quorum multiplicationem, scilicet de 5 in 59, non oportet per aliquem ruptum dividere.

14 Unde cum debueris multiplicare aliquem numerum per aliquem numerum et debueris summam illorum per aliquem34 numerum vel numeros dividere per quem vel per quos aliquem illorum numerorum35 possis integraliter dividere, studebis36 semper dividere hos quos integraliter dividere poteris ante quam multiplices; deinde multiplicabis residuum numerorum ad invicem et divides per ruptum vel per ruptos qui remanebunt ex evitatione, quod in sequentibus demonstrare curabimus. 15 Sed primum volo demonstrare unde talis evitatio procedat. Quia ex multiplicatione de 25 in 118 provenit decuplum multiplicationis de \({1 \over 2}\) 12 in \({3 \over 5}\) 23, ut habetur per ea que37 in antecedente multiplicatione diximus38, ergo ex multiplicatione quinte partis de 25 in 118 proveniet quinta decupli multiplicationis39 de \({1 \over 2}\) 12 in \({3 \over 5}\) 23, scilicet duplum40 ipsius multiplicationis. Quare si multiplicetur quinta de41 25, scilicet 5, per dimidium de 118, scilicet per 5942, provenit43 summa44 multiplicationis45 de \({1 \over 2}\) 12 in \({3 \over 5}\) 23.

16 De eodem

Rursus si volueris multiplicare \({2 \over 3}\) 13 per \({5 \over 7}\) 24, descriptis numeris ut hic ostenditur, multiplica 13 per 3 et adde 2 que sunt super ipsa 3: erunt tertie 41.
pensa per 9 ⑤ 41
  \({2 \over 3}\) 13
  ② 173
pensa ① \({5 \over 7}\) 24
\({1~~5 \over 3~~7}\) 337  
46 Item multiplica 24 per eorum47 virgulam, hoc est per 7 et adde 5: erunt septime 173, quas multiplica cum48 41; erunt vigesime prime 7093. Quas divide per 3 et per 7 que sunt sub virgulis, positis sub una virgula sic: \({1~~0 \over 3~~7}\); exibunt49 integra \({1~~5 \over 3~~7}\) 33750. De hac enim multiplicatione non potes aliquid evitare, ideo quia 41 vel 173 nec per 3 nec per 7 integraliter dividuntur51.

17 Si autem per pensam novenarii cognoscere volueris utrum recta fuerit hec multiplicatio vel non, accipe pensam de 13 per eundem novenarium, que est 4, et multiplica eam per 3 que sunt sub virgula post ipsa 13: erunt 12, et adde 2 que sunt super ipsa 3; erunt 14, de quibus accipe pensam, que est 5, et serva eam. Et vide de 41 si pensa ipsorum est 5, sicut modo servasti; quia tunc scies ipsa 41 recta esse, si pensa eorum fuerit52 5. 18 Pensa enim de 41 est 5, ut oportet; quare servabis 5 super 41 vel post ipsa. Postea videbis per eandem pensam novenarii de 173 si recta sunt, videlicet multiplicabis pensam de 24, que est 6, per 7 que sunt sub virgula et addes 5 que sunt super ipsa 7: erunt 47, quorum pensam53, que est 2, serva, quia talis debet esse pensa de 173, et ita est. 19 Quare pones54 2 super 173 et multiplicabis pensam de 41 per pensam de 173, scilicet 5 per 2; erunt 10, de quibus extrahe pensam: remanet 1, quod est pensa summe multiplicationis. Servabis enim ipsum 1 super summam multiplicationis, scilicet super \({1~~5 \over 3~~7}\) 337. 20 Et multiplicabis pensam de 337, que est 4, per 7 que sunt sub virgula post 337, et superadde 5; erunt 33, quorum pensam55, que est 6, multiplicabis per 3 que sunt sub56 eadem virgula post 757, et adde 1 quod est super ipsa 3: erunt 19, quorum pensa est 1, ut pro pensa summe multiplicationis super 337 in questione servatum est. Ergo recta est dicta multiplicatio58. Nam ordo probandi est: cum inceperis multiplicare, debes incipere probare. 21 Ut in hac multiplicatione, cum habuisti 41 ex multiplicatione de 13 in 3 duobus superadditis, debuisti statim per pensam59 cognoscere si ipsa 41 recta essent; similiter et60 cum habuisti 173, debuisti cognoscere per pensam si recta essent61. Iterum cum multiplicasti 41 per 173, debuisti cognoscere per pensam si eorum multiplicatio recta esset. Et cum habuisti summam, scilicet,\({1~~5 \over 3~~7}\) 337, debuisti cognoscere similiter secundum quod superius demonstravimus si illa divisio recta esset.

22 De eodem

Iterum si volueris multiplicare \({1 \over 4}\) 16 per \({2 \over 5}\) 27, descripta questione
  65 ②
  \({1 \over 4}\) 16
  137 ④
\({2 \over 5}\) 27
\({0~~1 \over 5~~4}\) 445  
62 multiplica 16 per eorum virgulam, scilicet per 4 et adde 1; erunt quarte 6563, quem numerum proba64 per pensam sic: ut si per pensam septenarii probare volueris, divides 16 per 7; remanebunt 2, que multiplica per 4 de virgula et adde 1 quod est super 4: erunt 9, que divide per 7; remanent 2, et tot debent65 remanere de 65 si dividantur per 7, et tot remanent66. Ergo pensa de 65 est 2, que serva super67 65. 23 Deinde multiplica 27 per eorum virgulam68: erunt quinte 137, quas pone super \({2 \over 5}\) 27 et vide per pensam de 7 si ipsa 137 recta sint sicuti vidisti de 65, et reperies quod pensa de 137 debet esse 4 et ita est, quia si diviseris 137 per 7, nimirum 4 remanebunt. 24 Quare servabis 4 super 137 pro ipsorum pensa. Deinde multiplicabis 65 per 137: erunt vigesime 8905. Que multiplicatio si recta fuerit, ita per eandem septenarii pensam cognosces: multiplicabis servatam pensam de 65, scilicet 2, per pensam de 137, que est 4; erunt 8, que divides per 7: remanet 1, et tot debet remanere de 8905 si dividantur per 7, et ita fit. Unde cognoscimus quod recta est illa multiplicatio. Postea divide 8905 per ruptos qui sunt sub virgulis, hoc est per 4 et per 5 positos69 sub una virgula. Tamen divide prius per 5, ideo quia 8905 integraliter per 5 dividuntur: exibunt \({0~~1 \over 5~~4}\)70 445 pro summa quesite multiplicationis.

25 Que divisio si recta est ita debes71 cognoscere: divides 445 per 7; remanent 4, que multiplica per 4 que sunt sub virgula post ipsa72 445 et adde 1 quod est super ipsa 4: erunt 17, que divide per 7; remanent 3, que multiplica per 5 que sunt sub virgula post 4 et adde zephyrum quod est super 573: erunt 15, que divide per 7; remanet 1. Quod 1 cum sit pensa de 8905, scimus quod prescripta divisio recta est. Et scias quia 5 que sunt sub virgula divisionis post 4, cum super ipsa sit 0, nichil representant. Ergo descripta multiplicatio est \({1 \over 4}\) 445. Posuimus enim ipsa 5 sub virgula ut inveniretur pensa.

26 Aliter promtius potes hanc eandem multiplicationem evitando reperire, scilicet ut dividas 65 reperta per 5 que sunt sub virgula; exibunt 13, que multiplica per 137, et divides per 4 de alia virgula74: exibunt similiter \({1 \over 4}\) 445, ut superius reperta sunt. Nam semper cum debemus aliquem numerum per 4 et per75 5 dividere, hoc est per \({1~~0 \over 4~~5}\), si ipse numerus habuerit \({1 \over 5}\), consuescimus ipsum prius per 5 quam per 4 dividere propter integram76 ipsius divisionem, sicuti modo fecimus de 8905. Et si numerus ipse per 4 integraliter dividitur, consuevimus ipsum prius per 4 quam per 5 dividere. 27 Et si numerus ille neque per 4 neque per 5 integraliter dividi possit, consuevimus ipsum dividere per \({1~~0\phantom{0} \over 2~~10}\), ideo77 quod quattuor quinque faciunt 20, quorum regula est \({1~~0\phantom{0} \over 2~~10}\). Et hoc facimus propter pulchriorem locutionem, quia pulchrius est dicere \({1~~0\phantom{0} \over 2~~10}\) quam \({1~~0 \over 4~~5}\), quamvis idem sint78. 28 Similiter debes intelligere de quibusdam aliis numeris, scilicet cum debueris dividere aliquem numerum per 3 et per 4, hoc est per \({1~~0 \over 3~~4}\), qui numerus non dividatur per aliquem ipsorum integraliter, divides eum per \({1~~0 \over 2~~6}\), quod est pulchrius. Item cum debueris dividere per 4 et per 4, hoc est per \({1~~0 \over 4~~4}\), divides eum per \({1~~0 \over 2~~8}\). Et cum debueris dividere per 3 et per 6, hoc est per \({1~~0 \over 3~~6}\), divides per \({1~~0 \over 2~~9}\), ideo quia tantum facit79 multiplicatio de 2 in 9 quantum de 3 in 6. 29 Item cum debueris dividere per 4 et per 6, hoc est per \({1~~0 \over 4~~6}\), divides per \({1~~0 \over 3~~8}\). Et cum debueris dividere per \({1~~0 \over 5~~6}\), divides per \({1~~0\phantom{0} \over 3~~10}\). Et cum debueris dividere per \({1~~0 \over 5~~8}\), divides per \({1~~0\phantom{0} \over 4~~10}\). Et cum debueris dividere per \({1~~0 \over 6~~6}\), divides80 per \({1~~0 \over 4~~9}\), ideo quia utraque virgula, scilicet \({1~~0 \over 6~~6}\) et \({1~~0 \over 4~~9}\), est regula de 3681. 30 Sed nos diligimus plus extremos numeros qui sunt a decem et infra in compositionibus numerorum et ideo pulchrius est \({1~~0 \over 4~~9}\) quam \({1~~0 \over 6~~6}\), et hoc idem intelligas de precedentibus. Verum si dividere volueris aliquem numerum per aliquos alios numeros82 infra decenarium existentes preter hos quos superius coaptare docuimus83, cum ipsi coaptari non possint, divides ipsum per ipsos; ut si debueris dividere eum per 5 et per 7, divides ipsum per \({1~~0 \over 5~~7}\), et sic intelligas de reliquis.

31 De eodem84

Rursus85 si volueris multiplicare \({3 \over 8}\) 18 per \({4 \over 9}\) 24,
pensa est per 11
  147 ④
  \({3 \over 8}\) 18
  220 ⓪
\({4 \over 9}\) 24
\({4~~1 \over 8~~9}\) 449  
86 descripta87 questione multiplica 18 per eorum virgulam, hoc est per 8 et adde 3: erunt 147. Item multiplica 24 per 9 et adde 4; erunt 220, que multiplica per 147 et divide per ruptos: exibunt88 \({4~~1 \over 8~~9}\) 449, quorum pensa est 0 per 11. 32 Nam si de \({4~~1 \over 8~~9}\) que partes sint89 unius integri scire volueris, multiplica 1 quod est super 9 per 8 et adde 4: erunt 12, que serva pro numero denominante; et multiplica 9 per 8 que sunt sub virgula: erunt 72 pro denominato, que divide per servata 12: exibunt 6, de quibus 6 dicas \({1 \over 6}\), et talis pars sunt 12 de 72. Similiter90 \({4~~1 \over 8~~9}\) sunt \({1 \over 6}\) unius integri.

33 Dicam hoc pulcrius: quia ex multiplicatione de 8 in 9 surgunt 72, fac septuagesimas secundas de uno integro; erunt 72, de quibus accipe nonam et quattuor octavas unius none: erunt 8 et 4, scilicet 12, ut habentur ex multiplicatione de 1 quod est super 9 in 8, additis 4 que sunt super 8. Ergo \({4~~1 \over 8~~9}\) sunt \({12 \over 72}\) . 34 Quare proportio de \({4~~1 \over 8~~9}\) ad unum integrum est sicut 12 ad 72. Sed proportio de 12 ad 72 est sicut proportio duodecime partis de 12 ad duodecimam partem Euclide reperitur, sicut91 totus ad totum ita92 pars est ad partem. Est enim 193 de 6 sexta pars, que habetur pro94 \({4~~1 \over 8~~9}\); ergo summa prescripte multiplicationis est95 \({1 \over 6}\) 449.

35 Aliter possumus hanc eandem summam evitando96 reperire, scilicet cum debeas multiplicare 147 per 220 et postea dividere per 8 et per 9, multiplica tantum tertiam partem97 de 14798, que est 49, per quartam partem de 220, hoc est per 55, et divides summam per tertiam partem de 9, hoc est per 3, et per quartam99 de 8, hoc est per 2. Ergo divides eorum summam per 6: exibunt \({1 \over 6}\) 449, ut superius repertum est100.

36 Et nota101 cum numerus denominans comunicat cum denominato102, scilicet numerus qui est super virgam cum numero qui est sub virga, tunc debent aptari dividendo eos per maiorem numerum qui est comunis utrisque103, a quo ipsi sunt comunicantes. Verbi gratia: habemus \({6 \over 9}\); sunt enim 6 cum 9 comunicantes et est eorum comunis mensura ternarius. 37 Quare divides utrumque eorum per 3, et quod ex divisione superioris pervenerit, scilicet 2, pones104 super quandam virgam et quod egredietur ex divisione inferioris pones105 sub ipsa et habebis \({2 \over 3}\) pro \({6 \over 9}\). Item de \({5 \over 10}\) est quinarius, scilicet numerus denominans, comunis mensura eorum. Quare si dividantur utrique numeri per 5, scilicet 5 et 10, proveniet \({1 \over 2}\) pro aptatione de \({5 \over 10}\); et hoc intelligas in similibus.

38 [1] Est enim modus inveniendi maximam comunitatem quam inter se habent numeri comunicantes, ut dividas maiorem per minorem, et si ex106 ipsa divisione nichil superaverit, tunc minor numerus erit maxima eorum comunis mensura, ut in \({12 \over 72}\). Et si ex ipsa divisione aliquid superfuerit, serva illud pro residuo primo in quo divides minorem107 numerum; ex qua divisione si nichil superfuerit, tunc residuum primum108 erit comunis mensura numerorum; ut in \({10 \over 22}\), quorum comunis mensura est 2, quia divisis 22 per 10 remanent 2, in quibus 10 integraliter dividuntur. 39 Et si ex divisione minoris numeri per primum residuum109 aliquid superfuerit, vocabis illud residuum secundum, in quo si maior numerus integraliter dividatur, tunc residuum secundum erit comunis mensura110 numerorum, ut in \({12 \over 20}\), quorum comunis mensura est 4, quia divisis 20111 per 12 remanent 8, in quibus divisis 12 remanent 4, in quibus 12112 integraliter dividuntur. 40 Et si ex divisione maioris numeri aliquid superfuerit, vocabisque eum residuum tertium, in quo divides minorem numerum; et sic semper facies donec aliquod residuum proveniat in maiori numero per quod integraliter dividatur minor, vel donec in minori proveniat residuum per quod dividatur maior; et illud residuum erit comunis mensura et maxima, ut in Euclide apertis113 demonstrationibus declaratur.
  • 8volueris:   voluerit F
  • 9dimidiam:   dimidium F
  • 10dimidias:   dimidiam R
  • 11quia:   quiam R
  • 12addes:   addet (adet A) α
  • 13Describe:   Describe ipsum α   Describe ipsa R
  • 14
      23
      \({1 \over 2}\) 11
      67
      \({1 \over 3}\) 22
    summa (summa:   om. S) \({5 \over 6}\) 256
    (summa:   om. S) :   om. V
  • 15dimidias:   dimidie R
  • 16quas:   que R
  • 17prescripta:   suprascripta R
  • 18est:   om. F
  • 191:   spatio relicto om. F
  • 20unius ~ medietas:   om. F    in marg. F2
  • 21\({1 \over 3}\) 22:   \({1 \over 3}\) 11 A G   \({2 \over 3}\) 11 V
  • 22debebamus:   debeamus α
  • 23per:   om. R
  • 24per:   om. R
  • 25et:   om. R
  • 2623:    ex 25 A   25 G   2 V    corr. V2
  • 27scilicet decime 2950:   2950 scilicet decime R
  • 28quas:   quare α F
  • 29
      25
      \({1 \over 2}\) 12
      118
      \({3 \over 5}\) 23
    summa (summa:   om. S) \({0 \over 10}\) 295
    (summa:   om. S) :   om. V
  • 30integra 295:   295 integra R
  • 31sit integra:   integra sit R
  • 32que:   om. F
  • 33evitatio:   est vitatio F
  • 34aliquem:   liquem R
  • 35illorum numerorum:   numerorum illorum F
  • 36studebis:   studebit F
  • 37que:   om. F    supra lineam F2
  • 38diximus:   duximus F
  • 39multiplicationis:   triplicationis F
  • 40duplum:   divisum F
  • 41de:   om. α F
  • 4259:   95 S
  • 43provenit:   provenerit R
  • 44summa:    ex imma A   imma F G V   om. R
  • 45multiplicationis:   multiplic. A V   multiplica F   multiplicationem R
  • 46
    pensa per 9 (pensa per 9:   om. S) ⑤ 41
      \({2 \over 3}\) 13
      ② 173
    pensa ① (pensa ①:   ② S   pensa 1 α R) \({5 \over 7}\) 24
    \({1~~5 \over 3~~7}\) 337  
    (pensa per 9:   om. S) (pensa ①:   ② S   pensa 1 α R) :   om. V
  • 47per eorum ~ 5:   per 7 et adde 5 hoc est per eorum virgula R
  • 48cum:   per R
  • 49exibunt:   exibit R
  • 50integra \({1~~5 \over 3~~7}\) 337:   \({1~~5 \over 3~~7}\) 337 integra R
  • 51dividuntur:   dividantur α
  • 52fuerit:   fuerint R
  • 53pensam Giusti   pensa ω
  • 54pones:   pone R
  • 55pensam Giusti   pensa ω
  • 56sub:   super F
  • 577:   2 α
  • 58multiplicatio:   multiplicatione F
  • 59per pensam:   om. R
  • 60et:   om. R
  • 61essent:   esset F
  • 62
      65 ② (②:   om. R)
      \({1 \over 4}\) 16
      137 ④ (④:   om. R)
    \({2 \over 5}\) 27
    \({0~~1 \over 5~~4}\) 445  
    (②:   om. R) (④:   om. R) :   om. V
  • 63quarte 65:   65 quarte R
  • 64proba:   probam A V   om. G
  • 65debent Giusti   debet ω
  • 66tot remanent:   ita remanet R
  • 67super:   super ipsum α
  • 68virgulam:   virgulam et superadditis duobus R
  • 69positos:   positis R
  • 70\({0~~1 \over 5~~4}\):   \({1 \over 4}\) S
  • 71debes:   debet F
  • 72ipsa:   om. α
  • 735:   4 R
  • 74virgula:   virgula et R
  • 75per:   om. R
  • 76integram:   integrum ( ante corr. V) A G
  • 77ideo ~ \({1~~0\phantom{0} \over 2~~10}\):   om. R
  • 78sint:   sit R
  • 79facit:   faciet α F
  • 80divides:   divide R
  • 8136:   369 α
  • 82numeros:   om. R
  • 83coaptare docuimus:   docuimus coaptare F
  • 84De eodem:   om. A F R S V
  • 85Rursus:   Item R
  • 86
    pensa est per 11 (pensa est per 11:   om. S)
      147 ④
      \({3 \over 8}\) 18 (\({3 \over 8}\) 18:   \({3 \over 8}\) 18 \({3 \over 8}\) R)
      220 ⓪
    ⓪ (⓪:   ⑨ S) \({4 \over 9}\) 24 (24:   29 S)
    \({4~~1 \over 8~~9}\) 449  
    (pensa est per 11:   om. S) (\({3 \over 8}\) 18:   \({3 \over 8}\) 18 \({3 \over 8}\) R) (⓪:   ⑨ S) (24:   29 S) :   om. V
  • 87descripta ~ per 147:   describe questionem ut hic ostenditur et multiplicabis 18 per 8 que sunt sub virgula et addes 3 que sunt (ante sunt del. est) super ipsa 8: erunt (post erunt del. medie) 147. Item multiplicabis 24 per 9 que sunt sub virgula et adde 4 que sunt super ipsa 9 (ante 9 del. quinte R): erunt 220 (220 ex 228), multiplicabis ergo 147 (ante 147 del. medias) per 220 (220 deletis quintas 20 et erunt medie quinte 2940 scilicet decime quas supra lineam) R
  • 88exibunt:   et exibunt R
  • 89partes sint:   pars sit R
  • 90Similiter:   Similiter talis F
  • 91sicut:   ita R
  • 92ita:   sicut R
  • 931:   om. F
  • 94pro ~ summa:   pro summa ( ante corr. R) F
  • 95est:   de ( ante corr. R) α F
  • 96evitando:   evitandi F
  • 97partem:   parte R
  • 98147:   149 A F G S    corr. S2
  • 99quartam:   quartam partem R
  • 100repertum est:   om. R S
  • 101nota:   notandum α
  • 102denominato:   numero denominato R
  • 103utrisque:   utrique R
  • 104pones:   ponet F
  • 105pones:    bis F
  • 106ex:   in R
  • 107minorem:   maiorem ex maiores R
  • 108primum:   om. R
  • 109primum residuum:   residuum primum R
  • 110comunis mensura:   mensura comunis R
  • 11120:   10 A F G S
  • 11212:   20 R
  • 113apertis:   om. α
  • 1(6.38) La descrizione dell'algoritmo di Euclide non è corretta. Quello che deve essere diviso per il secondo residuo non è il numero maggiore come asserito in (6.39) ma il minore, cioè il primo residuo. Nell'esempio che segue si deve dividere per 4 il residuo 8, e non 12 come è detto. Il fatto che l'errore nell'esempio si accordi con l'enunciato generale suggerisce che questo fraintendimento sia dovuto allo stesso Leonardo, per cui ho deciso di non emendare il testo.

Liber Abbaci

Instrumenta

Capitulum sextum

Indice