138
Incipit pars sexta septimi capituli de disgregatione plurium partium in singulis partibus
In prima et in secunda parte huius capituli diversorum numerorum partes in partes unius numeri
281 aggregare docuimus. In hac vero plures partes unius numeri in singulas
282 partes disgregare docemus, ut intelligibilius rupti cuiuslibet virgule que pars vel partes sint unius
283 integri cognoscere valeas. Dividitur enim hoc opus in septem distinctiones.
139
Quarum prima est quando maior numerus qui est sub virgula dividitur per minorem, scilicet per ipsum qui est super virgulam
284. Cuius differentie regula est ut dividas maiorem per minorem, et habebis partem que minor est de maiori. Verbi gratia: volumus scire de \({3 \over 12}\) que pars sint unius integri: divisis quidem
285 12 per 3 reddunt 4, pro quibus dicas \({1 \over 4}\), quia
286 si 3 et 12 dividantur per maximam eorum mensuram
287, que est 3, nimirum 1 super virgulam et 4 sub virgula provenient, et talis pars sunt
288 \({3 \over 12}\) ex uno integro. Eademque ratione \({4 \over 20}\) sunt \({1 \over 5}\) unius integri et
289 \({5 \over 100}\) sunt \({1 \over 20}\), quia 100 divisis
290 per 5 reddunt 20, quod idem intelligas de similibus.
140
Dividitur quidem hec differentia in tres partes, quarum prima est simplex, secunda
291 composita, tertia revoluta composita nominatur. Simplex est illa de qua modo feci mentionem. Composita est quando simplex refertur ad partes alterius numeri, ut \({2~~0 \over 4~~9}\): referuntur enim \({2 \over 4}\) que sunt de prima differentia simplice ad partes de 9;
141
quare pro
292 \({2~~0 \over 4~~9}\) habetur
293 \({1~~0 \over 2~~9}\), scilicet \({1 \over 18}\), et pro \({2~~0 \over 6~~9}\) habetur
294 \({1~~0 \over 3~~9}\), et pro \({3~~\phantom{1}0 \over 9~~10}\) habetur
295 \({1~~\phantom{1}0 \over 3~~10}\); cum simpliciter \({3 \over 9}\) sint \({1 \over 3}\), composite cum \({1 \over 10}\) erunt \({1~~\phantom{1}0 \over 3~~10}\); quod idem intelligas de similibus. Prima revoluta composita sunt \({3~~0 \over 5~~9}\), cum sint equa
296 ad \({3~~0 \over 9~~5}\), que sunt \({1~~0 \over 3~~5}\). Similiter intelligas de \({4~~0 \over 7~~8}\)
297, que
298 revolvuntur in \({4~~0 \over 8~~7}\), scilicet in \({1~~0 \over 2~~7}\); et pro \({5~~\phantom{1}0 \over 9~~10}\) habentur \({\phantom{1}5~~0 \over 10~~9}\), scilicet \({1~~0 \over 2~~9}\).